OMMIADAE

OMMIADAE
OMMIADAE
nomen familiae, quae Regnum Fezzanum condidit, eique praefuit, donec a Zenetis pulsi sunt. Cum enim familia Omniae per Abbazidas Caliphatu Syriae deiecta fuisset, circa A. C. 800. pars in Africam, pars in Hispaniam se receperunt, ibique novos condiderunt Caliphatus. E quibus oriundus Idris ad montem Atlantem in Mauritania, urbem Fezzam condidit; et in ea Regni sedem fixit, adsumptô Galiphae titulô. Paulo post Saraceni hi Afri, circa A. nempe C. 820. omnes pene Insulas maris Mediterranei suâ piraticâ infestantes, eas partim graviter adflixerunt, partim penitus occupârunt, Cretam praecipue Siciliamque: in quarum illa urbem struxêre Candiam a qua toti Insulae nomen impositum est; ista in eorum potestatem pervenit A. C. 828. in eaque mansit annis ducentis quinquaginta. Donec videl. Zeneti, Africae populi, duce Mec-nazâ et Magraoâ, familiam Idris penitus extirpârunt, circa A. C. 950. quô ad aliam familiam Regnum sic translatum est. Zenetos postea Lautunii, Africae itidem gens, Almoravidae cognominati, exturbârunt, A. C. 1052. quos Almohadae extinxerunt, A. C. 1139. a Merinis expulsi, A. C. 1210. donec istis Oattasseni, A. C. 1420. hisque Scerisii successerunt, A. C. 1548. quorum stirps hodieque regnat. Georg. Hornius Orbis Imper. p. 322. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ALMOHADAE — nomen familiae in Regno Fezzae et Maroci, olim Regnatricis. Postquam enim Regnum FEzzanum Ommiadae condidissent, circa A. C. 800. Zeneti iis successerunt, circa A. C. 250. hos Lautunii Almoravidae pcpulerunt, A. C. 1052. quos ipsos exturbârunt… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FEZZANUM — regn. amplum Barbariae, ab Abdulaco constitutum, A. C. 1212. Marian. de reb. Hisp. Marrochii regno pridem unitum, inter ipsum ad Austr. et fretum Herculeum ad Bor. Ad Occ. habet Oceanum Atlant. ad Ort. regnum Algerii. Eius provinciae sunt,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MERINI — post Almohadas, in Africa rerum potiti sumpt. Postquam enim, circa A. C. 800. familia Ommiae, per Abbazidas, Caliphatu Syriae deiecta fuisset, partim in Africam, partim in Hispaniam superstites se receperunt, ac ibi Caliphatus novos condiderunt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”